SYNGRAPHAE

SYNGRAPHAE
SYNGRAPHAE
apud Ae. Spartian. in Adrianco, c. 7. Ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens — debitoribus — ingentes summas remisit, syngraphis in Foro Divi Traiani — incensis sunt Tabulae seu Chartae publicae, quae opstmodum Polyptica dicta, quibus nomina eorum, qui Fisco debebant, tum civium urbanorum atque Italicorum tum provincialium, erant inscripta. Nempe non infrequens hoc bonorum Principum factum, ut pluribus demonstravit exemplis Gruterus, ad Tacitum, Annal. l. 13. c. 23. constititque haec liberalitas Adriano viginti duobus millionibus et praeterea summâ excurrente, aureorum solatorum quingentorum millium: qui proin Soteris elogium a populo adeptus est, ut vidimus supra. Vetus Inscr. hâc de re sic habet, apud Salmas. ad Spartian. d. loc. NUMINIB. DEORUM. AUG. IOVI. OPT. MAX. AEDEM. VOTO. SUSCEPTO. Q. LEPIDUS. M. F. L. CURIUS. M. P. COSS. III. S. P. Q. R. IMP. CAESARI. DIVI. TRAIANI. PARTHICI. F. D. NERVAE. NEP. TRAIANO. HADRIANO. AUG. PONT. MAX. TRIB. POT. II. COSS. II. QUOD. UNUS. OMNIUM. PRINCIPUM. ET. SOLUS. REMITTENDO. SESTERTIUM. NOVIES. MILLIES. DEBITUM. FISCO. NON. PRAESENTES. MODO. SED. ET. POSTEROS. SVOS. PRAESTITIT. HAC. LIBER ALITATE. SECUROS. IULIA. AUG. MATER. AUGG. ET. CASTRORUM. MATRONIS. RESTITVIT. SABINA. AUGUSTA. MATRONIS. DIVUS. AUG. PONT. MAX. EX. S. C. REFECIT. De quorum vero nomine Syngraphae insignirentur olim, diximus supra voce Sacerdos: Vide quoque aliquid infra ubi de Tabulis Syngraphariis. Alias vocem Συγγραφὴ, de historia pedestri sermone conscriptâ, proprie Graecos usurpare, unde Κορινθιακὰ συγγραφὴ Eumeli fil. Amphilyti, Historia Corinthiaca, soluta oratione scripta, Pausaniae saepissime memorata, observat idem Salmas. ad Solin. p. 858.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Contrato — Este artículo o sección necesita una revisión de ortografía y gramática. Puedes colaborar editándolo (lee aquí sugerencias para mejorar tu ortografía). Cuando se haya corregido, borra este aviso por favor. Un contrato, es un acuerdo de voluntades …   Wikipedia Español

  • FOENUS — ex fetu, i. e. partu pecuniae, ut Gr. τόκος ἀπὸ τοῦ τίκτειν, Varro. Alii a fundo, quia fructus fundit: vel a fetendo, quod eiusmodi lucrum feteat in Rep. primitus appellabatur naturalis terrae fetus, postea per translationem, nummorum fetum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POLEPTICA — in vetere Collectione Chronicorum ex Toromacho, Arianus utrâque linguâ eruditus benigniter tributa urbium plurimarum relaxavit: Polepticis publicis incensis, plurimos a tributis liberos fecit. Pro Polyptica. Sic enim scribebant, ut megalinae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACERDOS — nomen officii Ecclesiastici, apud Israelitas. Quemadmodum enim in Ecclesia N. T. institutos legimus Episcopos seu Ministros Verbi, Diaconos et Subdiaconos, sic in Veteri Ecclesia fuêre Sacerdotes, Levitae ac Nethinaei: quorum omnium caput… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TABULA — I. TABULA ab inusitato taba, et hoc a Graeco τάζω, quod tabulata in aedibus et ulmis planitiem extendebant: de pluribus rebus dicitur, uti ex parte videre est supra ubi de Tabellis. Apud Festum, ubi de igne aeterno, si quando defecerat, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • contract — Contract, Pactum, Contractus. Contracts et conventions redigées par escrit, Perscriptitiones, Syngraphae. Quand un tiers escrit un contract et obligation que deux autres sont ensemble, Syngraphum conscribere. Faire contracts et paction de quelque …   Thresor de la langue françoyse

  • obliger — Obliger, actif. acut. Authorare, Astringere, Obligare. Obliger aucun à soy par luy faire plaisir, Deuincere sibi aliquem beneficiis, Obstringere sibi aliquem munere, Obligare sibi aliquem. Obliger à soy aucun, ou s obliger à autruy de comparoir… …   Thresor de la langue françoyse

  • recision — de contract, Syngraphae antiquatio …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”